Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 25

Proposuit Deus,etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quae ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione praesentium, sed et eorum quae praecesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu.Fidem in sanguine,id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet.Propter remissionem.Duplex effectus remissionis est, scilicet carere poena et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia poenam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinae visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.
(* Traductions européennes)